- PULLARII
- PULLARIIa PULLIS dicti, teste Cicerone de divin. l. 2. Attulit in cavea pullos, qui ex eo nominatur Pullarius. Hic caveae pullorum curam agebat, e quorum pastu auguria captarent Augures: quae, quoties offa, quae pullis dabatur, aliquô modô cadebat in solum, Tripudia solistima dicebantur. Ita Festus, Puls potissimum dabatur pullis in auspiciis, quia ex ea necesse erat aliquid decidere, quod tripudium faceret, id est, terraepavium. Captabantur autem ex pullis Auguria hôc modô: Quotescumque dee inchoanda re quapiam exsequendaque, Deorum per pullos sensa placitaque exploratum ibant (oportebat autem id fieri summô mane et primô diluculô) imperatô de more silentiô, pultem illis aut offam, caveâ reclusâ, obiciebant. Quod si ad oblatam escam mox pulli e cavea non prosilirent, aut serius egressi vel non attingerent eam, vel alarum plausu dissiparent, vel relictâ escâ oberrarent, aut occinerent, aut prorsus non vescerentur, vel avolarent penitus, omnen prae se ferebant magni terroris et sollicitudinis, eventusque tristissimos, et Pullarius exitum animô praemetiens, ne quid molirentur, sed vel desisterent ab incepto, vel differrent deliberationes, vel prorsus hoc mutarent, quod prae manibus erat, hortabatur. Sin pulli mox proruerent cum impetu certatimque in escam involarent, et avide depascerentur, ita ut vescen tibus illis ex ore aliquid relaberetur et terram paviret, quod tripudium faceret solistimum, inde spe haustâ mirificâ Pullarius, ut constanter fortiterque coepta urgerent, iubebat, successusque optatos ac prospera a Diis spondebat omnia. Solebant autem in auspiciis non passim omnes, sed hi tantum adhiberi, qui essent periti, i. e. qui, quid Silfentium foret, intelligerent, Cicer locô cit. Qui, si quae Diidivulgata voluissent, vel dissimulâssent; vel veteratione suppressissent, idem contrahi nefas credebatur, ac si quae occulta et tacita tenenda erant, palam fecissent. Si vero fuissent mentiti, aut omine confictô, qut eô, quod ostensum esset, stibdole et raudulenter depravatô et in contrarium detoriô sensum, non illi qui consulebat, quique de more praesens non erat, ut vidimus supra voce Extispices, traudi esse, sed in Auctoris retorqueri capur, censebatur. Hinc apud Livium, l. 10. c. 40. Pullarius tripudium solistimum Consuli Papirio falso nuntians, paulo post patefactâ fraude, ab altero Pullario, initiô pugnae emissô temere pilo ictus cecidisse legitur. Fuit id genus divinandi maximae auctoritatis habitum, quum Pullos istiusmodi caveae inclusos vesci iubereent, non quidem Pullarii seu pullorum cuslodes, sed Magistratus ipsi, sive urbici sive militares: auxitque superstitionem unus et alter successus. Apud Siciliam enim, non pascentibus in auspicando pullis, ac per contemptum mari demersis, ut biberent, quande esse nollent, proelium navale iniit Claudius Pulcher ac superatus est, apud Sueton. Tiber. c. 2. Idem de P. Claudio, bello Punico primo, refert Val. Max. l. 1. c. 4. ex. 3. et L. Iunio eius collega Polyb. l. 1. quorum proin is populi iudiciô concidit; damnationis hic ignominiam voluntariâ morte praevenit, Sic cum Flaminius, Pullario respondenti, pullos pasci noluisse et proin rem differendam, regessisset: Praeclara esse auspicia, si esurientibus pullis resgeri; saturis autem nihil geri posset; signis convulsis, ad Thrasimenum pugnavit infeliciter et cum XV. Romanorum milibus ab Hannibale caesus est. Sequebantur enim semper exercitus hi Pullarii, locumque prope signa in mediis castris habebant, intrantibus vallum ad manum laevam, quem Augurale fuisse dictum, observat I. Lipsius ad Tacit. Annal. l. 2. Maxime namque hôc augurii genere utebantur Romani, ut proelii eventum coniectarent. Unde de eodem Auspicii genere Silius. l. 5. v. 59.Tunc ales, priscum Populis, de more, LatinisAuspicium, cum bella parant, mentesque DeorumExplorant super eventu, ceu praescia luctusDamnavit vesci, planctuque alimenta refugit.Sed et Urbici Magistratus auguriô hôc usi. Unde Prudentius in Romano Mart. v. 146.Cum Consulatum initis, ut vernae solent,Pudet fateri, farre pullos pascitis.Utrumque Plinius coniunxit, l. 10. c. 21. Ut plane dignae alititantum honoris praebeat Romana purpura, horum sunt tripudia solistima, hi Magistratus nostros quottidie regunt, domosque ipsis suas claudunt aut reserant: hi fasces Romanos impellunt, aut retinent; iubent acies aut prohibent, victoriarum omnium totô orbe partarum auspices, hi maximo terrarum imperio imperant. Ritus et sollemnia verba sic refert Cicero ubi supra: QU. FABITE MIHI IN AUSPICIO ESSE VOLO. Respondet, AUDIN. Illi autem, qui in auspicium adhibetur, cum ita imperavit is, qui auspicatur, DICITO SILENTIUM ESSE VIDEBITUR. Nec suspicit, nec circumspicit: statim respondet, SILENTIUM ESSE VIDERI. Tum ille, DICITO, SI PASCUNTUR? PASCUNTUR. Quaeaves? et ubi? Attulit, inquit, in cavea PULLOS is, qui ex eô nominatur PULLARIUS. Sed quia, cum pascuntur, necesse est aliquid ex ore cadere et terram pavire, TERRIPAVIUM primo, mox TERRIPUDIUM dictum est, hoc quidem iam TRIPUDIUM dicitur. Cum itaque offa cecidit ex ore pulli, tum auspicanti TRIPUDIUM SOLISTIMUM nuntiant. Ε` pullis vero gallis captata auguria, quod omnium animalium ii essent pugnacissimi; de quibus vide aliquid supra in voce Gallus: et plura hanc in rem, apud Ioh. Rosin. Antiqq. Roman. l. 3. c. 10. cum Paralipom. Thom. Dempsteri; quorum is caveae et Pullorum icona ex veter. monumentis exhibet ibid. Origo huic divinandi generi a Lyciis arcessitur Al. ab Alexandro, qui quoties eventum rei alicuius praescire satagebant, accessisse ad fontem Apollini dicatum, et escâ piscibus obiectâ, exinde futura augurati fuisse, leguntur. Vide cum Gen. Dierum, l. 1. c. 29. cui adde, si placet, Thom. Godwyn. Anthol. Rom. l. 2. sect. 2. c. 7. qui Pullarios non tam custodes pullorum, quam Augrum genus, facit: et quae hîc dicimus passim, de Auguribus, voce Solistimum alibique. At Pullarius, in veter. Inscr. 647. 2. ———— Carissimo negotianti Pullario Parti B. M. T. officium est in Coquina Regia, cui pullorum seu altilium cura commissa, Gall. le Poulailler, Car. du Fresne Glossar. Proprie autem Gallis pulli gallinae cuiuslibet aetatis, uti de Afris suis scribit Augustin. in Iudices, c. 25. Sed et Pullorum cantus; apud varios Scriptores medii aevi, pro gallicinio, occurrit, de quo vide quae annotavit Car. du Fresne ad Alexiadem, p. 271. et nos supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.